Home Master Index
←Prev   Psalms 141 as rendered by/in  Next→ 



141:1  eruditio David cum esset in spelunca oratio
141:2  voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
141:3  effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
141:4  cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
141:5  respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
141:6  clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
141:7  ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
141:8  educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi