Home Master Index
←Prev   Psalms 145 as rendered by/in  Next→ 



145:1  alleluia
145:2  lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
145:3  in filio hominis cui non est salus
145:4  egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
145:5  beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
145:6  qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
145:7  et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
145:8  Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
145:9  Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
145:10  regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem