Home Master Index
←Prev   Psalms 148 as rendered by/in  Next→ 



148:1  alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
148:2  laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
148:3  laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
148:4  laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
148:5  laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
148:6  et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit
148:7  laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
148:8  ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius
148:9  montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
148:10  bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
148:11  reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
148:12  iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
148:13  quoniam sublime nomen eius solius
148:14  gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia