Home Master Index
←Prev   Psalms 15 as rendered by/in  Next→ 



15:1  humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
15:2  dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
15:3  sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
15:4  multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
15:5  Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
15:6  lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
15:7  benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
15:8  proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
15:9  propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
15:10  non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos