Home Master Index
←Prev   Psalms 16 as rendered by/in  Next→ 



16:1  oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
16:2  de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
16:3  probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
16:4  cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
16:5  sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
16:6  ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
16:7  mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
16:8  a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
16:9  a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
16:10  adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
16:11  incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
16:12  similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
16:13  surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
16:14  a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
16:15  ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua