Home Master Index
←Prev   Psalms 18 as rendered by/in  Next→ 



18:1  victori canticum David
18:2  caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
18:3  dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
18:4  non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
18:5  in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
18:6  soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
18:7  a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
18:8  lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
18:9  praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
18:10  timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
18:11  desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
18:12  unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
18:13  errores quis intelleget ab occultis munda me
18:14  a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
18:15  sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus