Home Master Index
←Prev   Psalms 2 as rendered by/in  Next→ 



2:1  quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
2:2  consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
2:3  disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
2:4  habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
2:5  tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
2:6  ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
2:7  Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
2:8  postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
2:9  pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
2:10  nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
2:11  servite Domino in timore et exultate in tremore
2:12  adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
2:13  cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum