Home Master Index
←Prev   Psalms 20 as rendered by/in  Next→ 



20:1  victori canticum David
20:2  Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
20:3  desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
20:4  quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
20:5  vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
20:6  magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
20:7  pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
20:8  quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
20:9  inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
20:10  pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
20:11  fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
20:12  quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
20:13  quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
20:14  exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas