Home Master Index
←Prev   Psalms 21 as rendered by/in  Next→ 



21:1  victori pro cervo matutino canticum
21:2  Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
21:3  Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
21:4  et tu sancte habitator Laus Israhel
21:5  in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
21:6  ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
21:7  ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
21:8  omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
21:9  confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
21:10  tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
21:11  in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
21:12  ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
21:13  circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
21:14  aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
21:15  sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
21:16  aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
21:17  circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
21:18  numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
21:19  diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
21:20  tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
21:21  erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21:22  salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
21:23  narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
21:24  qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
21:25  et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
21:26  apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
21:27  comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
21:28  recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
21:29  quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
21:30  comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
21:31  et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
21:32  narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit