Home Master Index
←Prev   Psalms 26 as rendered by/in  Next→ 



26:1  David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
26:2  cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
26:3  si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
26:4  unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
26:5  abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
26:6  in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
26:7  audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
26:8  tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
26:9  ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
26:10  pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
26:11  ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
26:12  ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
26:13  ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
26:14  expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum