Home Master Index
←Prev   Psalms 29 as rendered by/in  Next→ 



29:1  psalmus cantici pro dedicatione domus David
29:2  exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
29:3  Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
29:4  Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
29:5  cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
29:6  quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
29:7  ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
29:8  Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
29:9  ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
29:10  quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
29:11  audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
29:12  convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
29:13  ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi