Home Master Index
←Prev   Psalms 3 as rendered by/in  Next→ 



3:1  canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
3:2  Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3:3  multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3:4  tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
3:5  voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
3:6  ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
3:7  non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
3:8  quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
3:9  Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper