Home Master Index
←Prev   Psalms 31 as rendered by/in  Next→ 



31:1  David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
31:2  beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
31:3  quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
31:4  die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
31:5  peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
31:6  pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
31:7  tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
31:8  doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
31:9  nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
31:10  multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
31:11  laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde