Home Master Index
←Prev   Psalms 37 as rendered by/in  Next→ 



37:1  canticum David in commemoratione
37:2  Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
37:3  quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
37:4  non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
37:5  quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
37:6  conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
37:7  adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
37:8  quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
37:9  evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
37:10  Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
37:11  cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
37:12  cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
37:13  et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
37:14  ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
37:15  et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
37:16  te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
37:17  quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
37:18  quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
37:19  quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
37:20  inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
37:21  et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
37:22  ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
37:23  festina in auxilium meum Domine salutis meae