Home Master Index
←Prev   Psalms 38 as rendered by/in  Next→ 



38:1  pro victoria Idithun canticum David
38:2  dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
38:3  obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
38:4  incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
38:5  locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
38:6  ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
38:7  tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
38:8  nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
38:9  ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
38:10  obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
38:11  tolle a me plagas tuas
38:12  a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
38:13  audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
38:14  parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam