Home Master Index
←Prev   Psalms 43 as rendered by/in  Next→ 



43:1  pro victoria filiorum Core eruditionis
43:2  Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
43:3  tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
43:4  non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
43:5  tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
43:6  in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
43:7  non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
43:8  quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
43:9  in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
43:10  verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
43:11  vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
43:12  dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
43:13  vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
43:14  posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
43:15  posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
43:16  tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
43:17  a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
43:18  omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
43:19  non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
43:20  quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
43:21  si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
43:22  numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
43:23  consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
43:24  quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
43:25  quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
43:26  surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam