Home Master Index
←Prev   Psalms 55 as rendered by/in  Next→ 



55:1  victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth
55:2  miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
55:3  conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
55:4  quacumque die territus fuero ego in te confidam
55:5  in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
55:6  tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
55:7  congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
55:8  quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
55:9  secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
55:10  tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
55:11  in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
55:12  in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
55:13  quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium