Home Master Index
←Prev   Psalms 57 as rendered by/in  Next→ 



57:1  victori ut non disperdas David humilem et simplicem
57:2  si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
57:3  etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
57:4  alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
57:5  furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
57:6  ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
57:7  Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
57:8  dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
57:9  quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
57:10  antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
57:11  laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
57:12  et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra