Home Master Index
←Prev   Psalms 58 as rendered by/in  Next→ 



58:1  victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
58:2  erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
58:3  libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
58:4  quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
58:5  absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
58:6  surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
58:7  revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
58:8  ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
58:9  tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
58:10  fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
58:11  Dei mei misericordia praeveniet me
58:12  Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
58:13  in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
58:14  consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
58:15  et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
58:16  ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
58:17  ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
58:18  tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea