Home Master Index
←Prev   Psalms 62 as rendered by/in  Next→ 



62:1  canticum David cum esset in deserto Iuda
62:2  Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
62:3  in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
62:4  melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
62:5  sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
62:6  quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
62:7  recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
62:8  quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
62:9  adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
62:10  ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
62:11  congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
62:12  rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium