Home Master Index
←Prev   Psalms 67 as rendered by/in  Next→ 



67:1  victori David psalmus cantici
67:2  exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
67:3  sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
67:4  iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
67:5  cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
67:6  patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
67:7  Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
67:8  Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
67:9  terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
67:10  pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
67:11  animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
67:12  Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
67:13  reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
67:14  si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
67:15  cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
67:16  mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
67:17  quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
67:18  currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
67:19  ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
67:20  benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
67:21  Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
67:22  verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
67:23  dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
67:24  ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
67:25  viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
67:26  praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
67:27  in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
67:28  ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
67:29  praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
67:30  de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
67:31  increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
67:32  offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
67:33  regna terrae cantate Deo canite Domino semper
67:34  qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
67:35  date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
67:36  terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus