Home Master Index
←Prev   Psalms 68 as rendered by/in  Next→ 



68:1  victori pro liliis David
68:2  salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
68:3  infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
68:4  laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
68:5  multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
68:6  Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
68:7  non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
68:8  quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
68:9  alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
68:10  quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
68:11  et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
68:12  et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
68:13  contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
68:14  mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
68:15  erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
68:16  ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
68:17  exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
68:18  et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
68:19  accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
68:20  tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
68:21  coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
68:22  et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
68:23  sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
68:24  contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
68:25  effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
68:26  fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
68:27  quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
68:28  da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
68:29  deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
68:30  ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
68:31  laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
68:32  et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
68:33  videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
68:34  quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
68:35  laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
68:36  quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
68:37  et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea