Home Master Index
←Prev   Psalms 72 as rendered by/in  Next→ 



72:1  canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
72:2  mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei
72:3  quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
72:4  quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
72:5  in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
72:6  ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
72:7  processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
72:8  inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
72:9  posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
72:10  propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
72:11  et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
72:12  ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
72:13  ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
72:14  et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
72:15  dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
72:16  et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
72:17  donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
72:18  verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
72:19  quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
72:20  quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
72:21  quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
72:22  et ego insipiens et nescius
72:23  quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
72:24  et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
72:25  quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
72:26  consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
72:27  quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
72:28  mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas