Home Master Index
←Prev   Psalms 73 as rendered by/in  Next→ 



73:1  eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
73:2  recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
73:3  sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
73:4  fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
73:5  manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
73:6  et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
73:7  miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
73:8  dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
73:9  signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
73:10  usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
73:11  quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
73:12  Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
73:13  tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
73:14  tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
73:15  tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
73:16  tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
73:17  tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
73:18  memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
73:19  ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
73:20  respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
73:21  ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
73:22  surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
73:23  ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter