Home Master Index
←Prev   Psalms 74 as rendered by/in  Next→ 



74:1  victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
74:2  confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
74:3  cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
74:4  dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
74:5  dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
74:6  nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
74:7  quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
74:8  sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
74:9  quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
74:10  ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
74:11  et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti