Home Master Index
←Prev   Psalms 8 as rendered by/in  Next→ 



8:1  victori pro torcularibus canticum David
8:2  Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
8:3  ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
8:4  videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
8:5  quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
8:6  minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
8:7  dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8:8  cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8:9  aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
8:10  Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra