Home Master Index
←Prev   Psalms 80 as rendered by/in  Next→ 



80:1  victori in torcularibus Asaph
80:2  laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
80:3  adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
80:4  clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
80:5  quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
80:6  testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
80:7  amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
80:8  in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
80:9  audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
80:10  non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
80:11  ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
80:12  et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
80:13  et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
80:14  utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
80:15  quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
80:16  qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
80:17  et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos