Home Master Index
←Prev   Psalms 82 as rendered by/in  Next→ 



82:1  canticum psalmi Asaph
82:2  Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
82:3  quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
82:4  contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
82:5  dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
82:6  quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
82:7  tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
82:8  Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
82:9  sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
82:10  fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
82:11  contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
82:12  pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
82:13  qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
82:14  Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
82:15  quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
82:16  sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
82:17  imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
82:18  confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
82:19  et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram