Home Master Index
←Prev   Psalms 86 as rendered by/in  Next→ 



86:1  filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii
86:2  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
86:3  gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper
86:4  commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
86:5  ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus
86:6  Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper
86:7  et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te