Home Master Index
←Prev   Psalms 88 as rendered by/in  Next→ 



88:1  eruditionis Aethan Ezraitae
88:2  misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
88:3  quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
88:4  percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
88:5  usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
88:6  confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
88:7  quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
88:8  Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
88:9  Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
88:10  tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
88:11  tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
88:12  tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
88:13  aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
88:14  tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
88:15  iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
88:16  beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
88:17  in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
88:18  quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
88:19  quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
88:20  tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
88:21  inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
88:22  cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
88:23  non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
88:24  sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
88:25  veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
88:26  et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
88:27  ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
88:28  ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
88:29  in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
88:30  et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
88:31  si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
88:32  si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
88:33  visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
88:34  misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
88:35  non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
88:36  semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
88:37  semen eius in sempiternum erit
88:38  et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
88:39  tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
88:40  adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
88:41  dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
88:42  diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
88:43  elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
88:44  avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
88:45  quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
88:46  adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
88:47  usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
88:48  memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
88:49  quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
88:50  ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
88:51  recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
88:52  quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
88:53  benedictus Dominus in sempiternum amen et amen