Home Master Index
←Prev   Psalms 89 as rendered by/in  Next→ 



89:1  oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione
89:2  antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
89:3  convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam
89:4  quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna
89:5  percutiente te eos somnium erunt
89:6  mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
89:7  consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus
89:8  posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui
89:9  omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
89:10  dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
89:11  quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam
89:12  ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti
89:13  revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
89:14  imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
89:15  laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
89:16  appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum
89:17  et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma