Home Master Index
←Prev   Psalms 91 as rendered by/in  Next→ 



91:1  psalmus cantici in die sabbati
91:2  bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
91:3  ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
91:4  in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
91:5  quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
91:6  quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
91:7  vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
91:8  germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
91:9  tu autem Excelsus in aeternum Domine
91:10  ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
91:11  et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
91:12  et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
91:13  iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
91:14  transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
91:15  adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
91:16  adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo