Home Master Index
←Prev   Psalms 93 as rendered by/in  Next→ 



93:1  Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
93:2  elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
93:3  usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
93:4  fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
93:5  populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
93:6  viduam et advenam interficient et pupillos occident
93:7  et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
93:8  intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
93:9  qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
93:10  qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
93:11  Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
93:12  beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
93:13  ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
93:14  non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
93:15  quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
93:16  quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
93:17  nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
93:18  si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
93:19  in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
93:20  numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
93:21  copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
93:22  erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
93:23  et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster