Home Master Index
←Prev   Psalms 96 as rendered by/in  Next→ 



96:1  Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae
96:2  nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius
96:3  ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius
96:4  apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra
96:5  montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae
96:6  adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
96:7  confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii
96:8  audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
96:9  tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos
96:10  qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos
96:11  lux orta est iusto et rectis corde laetitia
96:12  laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius