Home Master Index
←Prev   Sirach 11 as rendered by/in  Next→ 



11:1  sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
11:2  non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
11:3  brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
11:4  in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
11:5  multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
11:6  multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
11:7  priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
11:8  priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
11:9  de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
11:10  fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
11:11  est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
11:12  est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
11:13  et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
11:14  bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
11:15  []
11:16  []
11:17  datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
11:18  est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
11:19  in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
11:20  et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
11:21  sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
11:22  ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
11:23  facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
11:24  benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
11:25  ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
11:26  ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
11:27  in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
11:28  quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
11:29  malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
11:30  ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
11:31  non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
11:32  sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
11:33  bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
11:34  ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
11:35  adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
11:36  admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis