Home Master Index
←Prev   Sirach 17 as rendered by/in  Next→ 



17:1  Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
17:2  et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
17:3  numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
17:4  posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
17:5  creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
17:6  creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
17:7  posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
17:8  et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
17:9  addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
17:10  testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
17:11  et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
17:12  et mandavit illis unicuique de proximo
17:13  viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
17:14  in unamquamque gentem praeposuit rectorem
17:15  et pars Dei Israhel facta est manifesta
17:16  omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17:17  non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
17:18  elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
17:19  et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
17:20  paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
17:21  convertere ad Deum et relinque peccata tua
17:22  precare ante faciem et minue offendiculum
17:23  refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
17:24  et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
17:25  in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
17:26  non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
17:27  confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
17:28  quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
17:29  nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
17:30  quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
17:31  virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis