Home Master Index
←Prev   Sirach 18 as rendered by/in  Next→ 



18:1  qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
18:2  quis sufficit enarrare opera illius
18:3  quis enim investigabit magnalia eius
18:4  virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
18:5  non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
18:6  cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
18:7  quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
18:8  numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
18:9  propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
18:10  vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
18:11  ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
18:12  miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
18:13  qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
18:14  misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
18:15  fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
18:16  nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
18:17  nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
18:18  stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
18:19  ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
18:20  ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
18:21  ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
18:22  non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
18:23  ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
18:24  memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
18:25  memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
18:26  a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
18:27  homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
18:28  omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
18:29  sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
18:30  de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
18:31  si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
18:32  ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
18:33  ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae