Home Master Index
←Prev   Sirach 22 as rendered by/in  Next→ 



22:1  in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
22:2  de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
22:3  confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet
22:4  filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
22:5  patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
22:6  musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
22:7  qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
22:8  qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno
22:9  qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
22:10  super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
22:11  modicum plora supra mortuum quoniam requievit
22:12  nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
22:13  luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
22:14  cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
22:15  serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius
22:16  deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius
22:17  super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
22:18  harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
22:19  loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
22:20  cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
22:21  sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt
22:22  sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit
22:23  sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
22:24  pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
22:25  mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
22:26  ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum
22:27  si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
22:28  fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris
22:29  in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis
22:30  ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
22:31  amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
22:32  omnis qui audiet cavebit se ab eo
22:33  quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me