Home Master Index
←Prev   Sirach 25 as rendered by/in  Next→ 



25:1  in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
25:2  concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
25:3  tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
25:4  pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
25:5  in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
25:6  quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
25:7  quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
25:8  corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
25:9  novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
25:10  homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
25:11  beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
25:12  beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
25:13  quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
25:14  timor Dei super omnia superposuit
25:15  beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
25:16  timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
25:17  omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
25:18  et omnem plagam et non plagam videbit cordis
25:19  et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
25:20  et omnem obductum et non obductum odientium
25:21  et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
25:22  non est caput nequius super caput colubri
25:23  et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
25:24  nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
25:25  et audiens suspirabit modicum
25:26  brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
25:27  ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
25:28  ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
25:29  mulieris ira et inreverentia et confusio magna
25:30  mulier si primatum habeat contraria est viro suo
25:31  cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
25:32  manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
25:33  a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
25:34  non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
25:35  si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
25:36  a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur