Home Master Index
←Prev   Sirach 26 as rendered by/in  Next→ 



26:1  mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
26:2  mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
26:3  pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
26:4  divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
26:5  a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
26:6  delatura civitatis et collectio populi
26:7  et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
26:8  dolor cordis et luctus mulier zelotypa
26:9  in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
26:10  sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
26:11  mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
26:12  fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
26:13  in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
26:14  ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
26:15  sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
26:16  gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
26:17  disciplina illius datus Dei
26:18  mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
26:19  gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
26:20  omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
26:21  sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
26:22  lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
26:23  columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
26:24  fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
26:25  in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
26:26  vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
26:27  et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
26:28  duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae