Home Master Index
←Prev   Sirach 27 as rendered by/in  Next→ 



27:1  propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
27:2  si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
27:3  conteretur delictum
27:4  si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
27:5  si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
27:6  vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
27:7  sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
27:8  ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
27:9  si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
27:10  volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
27:11  leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
27:12  homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
27:13  in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
27:14  narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
27:15  loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
27:16  effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
27:17  qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
27:18  dilige proximum et coniungere fide cum illo
27:19  quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
27:20  sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
27:21  et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
27:22  non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
27:23  conligare et maledicti est concordatio
27:24  denudare autem amici mysteria desperatio est
27:25  annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
27:26  in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
27:27  multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
27:28  qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
27:29  et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
27:30  facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
27:31  inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
27:32  laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
27:33  ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum