Home Master Index
←Prev   Sirach 29 as rendered by/in  Next→ 



29:1  de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
29:2  fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
29:3  confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
29:4  multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
29:5  donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
29:6  et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
29:7  si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
29:8  sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
29:9  et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
29:10  multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
29:11  verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
29:12  propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
29:13  perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
29:14  pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
29:15  conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
29:16  []
29:17  []
29:18  super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
29:19  vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
29:20  gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
29:21  repromissorem fugit peccator et inmundus
29:22  bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
29:23  vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
29:24  repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
29:25  viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
29:26  peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
29:27  recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
29:28  initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
29:29  melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
29:30  super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
29:31  vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
29:32  hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
29:33  transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
29:34  exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
29:35  gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris