Home Master Index
←Prev   Sirach 3 as rendered by/in  Next→ 



3:1  filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
3:2  iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
3:3  Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
3:4  qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur
3:5  et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
3:6  qui honorat patrem iucundabitur in filiis
3:7  qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
3:8  qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
3:9  in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
3:10  ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
3:11  benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
3:12  ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
3:13  gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
3:14  fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
3:15  et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
3:16  nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
3:17  et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
3:18  quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
3:19  fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
3:20  quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
3:21  quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
3:22  altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
3:23  non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
3:24  in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
3:25  plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
3:26  multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
3:27  cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
3:28  cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur
3:29  cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
3:30  synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
3:31  cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
3:32  sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
3:33  ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
3:34  et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum