Home Master Index
←Prev   Sirach 32 as rendered by/in  Next→ 



32:1  rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis
32:2  curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe
32:3  ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
32:4  loquere maior natu decet enim te
32:5  primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
32:6  ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua
32:7  gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini
32:8  sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
32:9  audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
32:10  adulescens loquere in tua causa vix
32:11  si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
32:12  in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
32:13  in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris
32:14  ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia
32:15  et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
32:16  et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
32:17  et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
32:18  qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
32:19  qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
32:20  qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
32:21  peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
32:22  vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
32:23  etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
32:24  fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
32:25  in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
32:26  et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
32:27  in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum
32:28  qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur