Home Master Index
←Prev   Sirach 34 as rendered by/in  Next→ 



34:1  vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
34:2  quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
34:3  hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
34:4  ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
34:5  divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
34:6  et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
34:7  multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
34:8  sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
34:9  qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
34:10  qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
34:11  []
34:12  multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
34:13  aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
34:14  spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
34:15  spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
34:16  qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
34:17  timentis Dominum beata est anima eius
34:18  ad quem respicit et quis est fortitudo eius
34:19  oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
34:20  et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
34:21  immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
34:22  Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
34:23  dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
34:24  qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
34:25  panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
34:26  qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
34:27  qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
34:28  unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
34:29  unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
34:30  qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
34:31  sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet