Home Master Index
←Prev   Sirach 36 as rendered by/in  Next→ 



36:1  miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
36:2  et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
36:3  adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
36:4  sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
36:5  ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
36:6  innova signa et inmuta mirabilia
36:7  glorifica manum et brachium dextrum
36:8  excita furorem et effunde iram
36:9  extolle adversarium et adflige inimicum
36:10  festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
36:11  in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
36:12  contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
36:13  congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
36:14  miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
36:15  miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
36:16  reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
36:17  da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
36:18  da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
36:19  secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
36:20  omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
36:21  fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
36:22  cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
36:23  omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
36:24  species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
36:25  si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
36:26  qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
36:27  ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
36:28  cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem