Home Master Index
←Prev   Sirach 41 as rendered by/in  Next→ 



41:1  o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
41:2  viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
41:3  o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
41:4  defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
41:5  noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
41:6  et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
41:7  non est enim in inferno accusatio vitae
41:8  filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
41:9  filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
41:10  de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
41:11  vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
41:12  et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
41:13  omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
41:14  luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
41:15  curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
41:16  bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
41:17  disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
41:18  melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
41:19  verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
41:20  non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
41:21  erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio
41:22  a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
41:23  a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
41:24  de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
41:25  a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
41:26  ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo
41:27  ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
41:28  ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes