Home Master Index
←Prev   Sirach 47 as rendered by/in  Next→ 



47:1  post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
47:2  et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
47:3  cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
47:4  numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
47:5  in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
47:6  ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
47:7  sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
47:8  conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
47:9  in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
47:10  de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
47:11  et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
47:12  et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
47:13  Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
47:14  post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
47:15  Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
47:16  et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
47:17  et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
47:18  in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
47:19  et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
47:20  collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
47:21  et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
47:22  dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
47:23  ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
47:24  Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
47:25  dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
47:26  et finem habuit Salomon cum patribus suis
47:27  et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
47:28  et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
47:29  et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
47:30  valde averterunt illos a terra sua
47:31  et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos