Home Master Index
←Prev   Sirach 48 as rendered by/in  Next→ 



48:1  et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
48:2  qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
48:3  verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
48:4  sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
48:5  qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
48:6  qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
48:7  qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
48:8  qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
48:9  qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
48:10  qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
48:11  beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
48:12  nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
48:13  Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
48:14  nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
48:15  in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
48:16  in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
48:17  et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
48:18  quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
48:19  Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
48:20  in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
48:21  tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
48:22  et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
48:23  non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
48:24  subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
48:25  nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
48:26  in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
48:27  spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
48:28  ostendit futura et abscondita antequam evenirent