Home Master Index
←Prev   Sirach 5 as rendered by/in  Next→ 



5:1  noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
5:2  non sequaris concupiscentiam cordis
5:3  et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
5:4  ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
5:5  de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
5:6  et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
5:7  misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
5:8  non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
5:9  subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
5:10  noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
5:11  non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
5:12  esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
5:13  esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
5:14  si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
5:15  honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
5:16  non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
5:17  super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
5:18  iustifica pusillo et magno similiter